POENA Theatralis

POENA Theatralis
POENA Theatralis
seu potius Poena Legis Theatralis, indigitatur apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 18. ubi ait: Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis (seu sui iuris) essent, catamidiari in amphitheatro et dimitti iussit. Nempe iam olim Lege fuerat cautum, neliceret decoctoribus sedere in spectaculis inter sui ordinis homines, uti discimus ex Suetonii Augusto, c 40. Hadrianus, insuper catamidiari in amphitheatro voluit, i. e. derideri et per ludibriumtraduci; qui mos Veterum sontes et poenis addictos, ad exemplum traduci per amphitheatrum, notus. Salmas. vero catomidiari mavult legere, i. e. catomis caedi, a κατωμάδια voce Graeca quae κατ' ὤμαν significat. Τὸ κάτωμον autem vel τἄ κάτωμκ, pars est sub collo inter scapulas, quod Latini interscapulum vel interscaplium et conscaplium appellant, h. e. ςυνωμίαν: Sicque aliquis catomo aut catomis caedi dicebatur, cui catomum aut catoma caedebantur, quemadmodum capite caedi, illi dicitur, cui caput caeditur. Catomidiari itaque, non simpliciter est verberari, sed capulis verberari, adeoque decoctores bonorum suorum Hadrianus in Amphitheatro, hôc poenae genere affici et dimitti, iussit: Fustibus aut virgis castigatos possumus, imo debemus, intelligere, nisi malimusplumbatis, quarum ictibus cervices et terga contundi moris fuit, sed posteriorum tantum Imperatorum aevô. Sic, l. 40. Cod de Decurion. principales vel decuriones pecuniae publicae decoctores, plumbatarum ictibus subici iubentur. Vide Salmas. ad Spart. l. c. et hîc passim, verbô Catomidiari, ubi de Plumbi verberibus, et voce Traduciani.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”